monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61 > CAPUT XII. > sectio 27 > 6 > 9 > sectio 4 > 47 > sectio 85 > sectio 176 > sectio 73 > 6 > 17 > 9 > sectio 4 > sectio 86 > sectio 1 > sectio 33 > cpl894.152 > csg75.532 > 22 > 9 > sectio 87 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 44, 2. <<<     >>> 3.

3.

1 Sex itaque diebus mundum creavit, septimo die requievit ab operibus suis (Gen. II, 2).
2 Bonus septimus numerus, quem non Pythagorico et caeterorum philosophorum more tractamus, sed secundum formam, et divisiones gratiae spiritalis; septem enim virtutes principales sancti Spiritus propheta Esaias complexus est (Esai. XI, 2).
3 Haec hebdomas, sicut ipsa Patris et Filii et Spiritus sancti venerabilis Trinitas, sine tempore, sine ordine, auctor numeri, non sub numeri lege devincta.
4 Itaque sicut ad aeternae Trinitatis gratiam coelum, terra, maria formata, sicut sol, luna et stellae: ita etiam ad illum septenarium virtutum spiritalium circuitum atque orbem operationis divinae vigore praestantem, septenarium quoddam ministerium planetarum creatum advertimus, quo hic mundus illuminatur.
5 Quarum concurrere fertur militia ad earum numerum, quas inerrabiles ferunt stellas, et, ut Graeci dicunt, ἀπλανεῖς.
6 Septentrio quoque inde latine nomen accepit, quod septem in eo fulgor stellarum irradiet, in quem maxime gubernatores, quasi ducem feruntur intendere.